라틴어 문장 검색

quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῆͺ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 189:2)
non Lucilius hic Lucretiusque est, non Turnus, Memor, Ennius, Catullus, Stella et Septimius Petroniusque aut mordax sine fine Martialis, non qui tempore Caesaris secundi aeterno incoluit Tomos reatu, nec qui consimili deinde casu ad vulgi tenuem strepentis auram irati fuit histrionis exsul, non Pelusiaco satus Canopo, qui ferruginei toros mariti et Musa canit inferos superna, nec qui iam patribus fuere nostris primo tempore maximi sodales, quorum unus Bonifatium secutus nec non praecipitem Sebastianum natales puer horruit Cadurcos plus Pandionias amans Athenas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem46)
quid vos eloquii canam Latini, Arpinas, Patavine, Mantuane, et te, comica qui doces, Terenti, et te, tempore qui satus severo Graios, Plaute, sales lepore transis, et te multimoda satis verendum scriptorum numerositate, Varro, et te, qui brevitate, Crispe, polles, et qui pro ingenio fluente nulli, Corneli Tacite, es tacendus ori, et te Massiliensium per hortos sacri stipitis, Arbiter, colonum Hellespontiaco parem Priapi, et te carmina per libidinosa notum, Naso tener, Tomosque missum, quondam Caesareae nimis puellae ficto nomine subditum Corinnae?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium37)
date carmina festis digna toris, hunc ipse Coo plaudente Philetas Callimachusque senex Umbroque Propertius antro ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam117)

SEARCH

MENU NAVIGATION